RepositoryLambeth Palace Library
LevelFile
Alt Ref NoMS 398
Extentff. 2 + 204
TitleSERMONS. QUI BENE PRAESUNT. W. MESEL ETC.
Date13th century
DescriptionOld list of contents (see Custodial History).

I.
1. Sermons . . . . . f. 1
Uerbum dulce multiplicat amicos (a preliminary section also
in MS 388)
Sermons on the Sunday and other Gospels follow.
Cum appropinquaret: Sicut ex ewang. mathei et luce colligitur
The last of the seven is for Common of Saints.
Simile est regnum cel. uirginibus 36b.
A few Sermons on the Proper of Saints follow.
Breuis in uolatilibus apis (S. Cecilia)
Surge propera (S. Agnes)
Dilectus deo (S. Nicholas)
Ecce nos relinquimus (S. Paul)
Adolescens tibi dico surge . . . . . 41
Contains an English phrase: vnde vulgare: Bitere is wit
þanne worldes eite.
Affer manum tuam
Saluatorem expectamus.
In different hand: O uos omnes qui transitis, ending 44a.
44b-46 were blank (46 a half leaf): they have pencil notes
and on 45b are some proper names and notes of sums due,
e.g. Godefridus Hogeles vj sol. quos debet R (?) de beauchamp.

II.
2. Summa mag. W. de Montibus (Ric. de Wethersett) . . . . . 47
Qui bene presunt presbiteri
- hic ergo erit consummatus.

3. Extract from Gesta Pilati . . . . . 82b
In diebus illis. Postquam iudei in die parasceue ihesum cruci-
fixissent aduesperascente die nichomedus stans coram pilato
et iudeis laudabat opera christi (c. xii, p. 365 Tischendorf)
Short version of the descensus ad inferos follows, ending
- in unitate S. et indiuid. trinitatis patris et f. et sp. s.
Notes and extracts from Greg. Aug. etc. and on the Command-
ments . . . . . 83b
Three lines on the pains of Hell: Nix nox uox lacrime etc. . . . . . 84b

4. In another hand:
Inc. tract. mag. W. Mesel de VII. artibus . . . . . 85
Homo quidam paterfamilias testamentum fecit, in quo multis
heredibus institutis usufructum cuiusdam preciose domus
postlegauit. Huius thematis compendiosa superficies quanto
breuiorem in oratione concipit narrantum tanto faciliorem deo
propitiante pariet intellectum
Vt membra conueniant inuicem cum capite
Gaudete in domino. diem festum agite
Hylares et sobrii cum propheta dicite
Letare Jerusalem conuentum facite
Ante legum dominos et magistros artium (5)
Usurpare uideor doctoris officium
Ut sermonis ep[u]lo eleuem fastidium
Cum fortassis unus sim minus sapientium
Set quod minus habeo supple, doctor gentium
Tu qui nobis factus es domine refugium. (10)
Domus quam prediximus domus est prudentie
Quam reliquit dominus hominis industrie
Ut fructus percipiat illius scientie
De qua leg(u) lectio libri sapientie
Huius domus facti sunt usufructuarii (15)
Secte <tres> scolarium sed effectus uarii
Duo sed sunt ordines segnes operarii
Nec reddentur singulis singuli denarii
Primus ordo continet scolares gramaticos
Logicos et retores atque mathematicos (20)
Quos uno uocabulo secundum italicos
Garamantes dicimus siue saramanticos
Inter artes igitur que dicitur triuium
Fundatrix gramatica uendicat principium
Sub hac chorus militat metrice scribentium (25)
Inter quos sunt quatuor rithmice dictantium
Qui super h[oc] retinent sibi priuilegium
Stephanus flos [scilicet] aurelianensium
Et petrus qui dicitur de castro blesensium
Istis non inmerito Bernardus adicitur (30)
Set nec inter alios quartus pretermittitur
Ille quem castellio latere non patitur
In cuius opusculis alexander legitur (Walter of Chatillon).
Post illam que prior est ceteris in trinio
Subinfertur logica grandi supercilio (35)
Discolor sentenciis et acincta gladio
Col. 2:
Per quem falsum resecat logicorum ratio
Hanc doctorum uariat multiplex opinio
Set in his deficiunt scrutantes scrutinio
Cunctis autem preminet noua constitutio (40)
In qua rebus derogat baelardi(Abe) sanctio.
Attributo uocibus rerum priuilegio
Tertia subsequitur species rethorice
Domum sapientie poliens mirifice
Apprehendit siquidem iuncturam gramatice (45)
Quam postquam purgata est sub censura logice
Depingit coloribus et uerborum murice
Sequitur quadruuium idem mathematica
Eademque dicitur a quibusdam phisica
Que singula trutinans lance philosophica (50)
De naturis disputat et de rerum fabrica
Igitur hic artium felix septenarius
Factus est scientie quasi fructuarius
Sed labor non utilis hec est necessarius
Immo uoluntarius seu uoluptuarius (55)
Quid tibi gramatica studioso parta labore?
Quid tibi rethorica uernante superba lepore?
Quid confert logica que certat laudis amore?
Quid uirtutis habent uersus nugeque canore?
Talia non sapiunt ueri sapientis amore; (60)
Esto secundus atlas. dicas quo sidere fruges
Eclipsim patiatur ager. quis frugifer annus.
Vnde niues producat hiems. que ueris in ortu
Temperies inpregnat humum. cur ardeat estas
Cur legat autumpnus pregnantes ebrius uuas. (65)
Circulus an possit quadrari. an musica formet
Celestes modules < . . . > quis sidera septem
Inpetus obliquo rapiat contraria mundo.
Quot distent a se gradibus. que stella nociuum
Inpediat seuire senem. quo sidere fiat (70)
Obice propitius. martem quis temperet ignis.
Parua loquor. totum claudas sub pectore celum
Finge quod hec scieris. sed et his maiora. quid ad rem? . . . . . 85b
Tam cito deficiunt hec omnia quod nichil ad rem.
Transeamus igitur ad imperatorias sanctiones princi- (75)
pumque fraudes. et alias in domo scientie prohibent
iniurias.
Hos labores dixeris si certe diffinias
Vel impensas utiles uel non necessarias
Bonum tamen arbitror scire iuris apicem
Sed si iuxta domini uoluntatem iudicem
Nichil michi proderit scire totum codicem (80)
Dum nil boni perferam ante tantum iudicem
Si damnum persequitur datum lex aquilia
Si quartam de singulis resecat falcidia
Quod reportat comodum talis obseruantia
Si non et interius resecantur uitia? (85)
O quam felix studium quam felices opere
Si daretur legibus in eternum sistere
Sed cum legum corpora uideas putrescere
Qui iuris enigmata studuerunt soluere
Cur noctis uigilias consumis hoc opere? (90)
Si liceat super hiis breuiter concludere
Vanum est scolaribus ante lucem surgere.
Speciale repperis tamen in diuitibus
Nam ignauum genere sed pollentem legibus
Erigit aliquando fortuna de uilibus (95)
Et ditat ut collocet eum cum principibus.
Verum si lex moisi que diuina dicitur
Nil perfectum reddidit, a minori sequitur
Quod nulla perfectio legis intelligitur
Quam romanos principes promulgasse legitur (100)
Sed nulla facultas est que cor magis alliget
Quam ista que pelagus paupertatis mitiget
Seminal gramatica semper tamen indiget
Lex autem et phisica manipulos colliget
[pilcrow] Sed licet herentes euellat phisica morbos (105)
Et nitidam reddat pocio sumpta cutem
Si diamargariton diuturnet munera uite
Nec sinat in fatum pliris abire dies
Si preciosa tuus consumat edulia uenter
Et gula campanum sorbeat omne merum (110)
Col. 2:
Cum species rebus animatis constet inesse
Quod gigni potuit corrumpi dico necesse.
Sed uideas legista tuos uernare penates
Purpura si latus et digitos inuoluat achates
Clara licet proles licet uxor in aure susurret (115)
Naturam expellas furca tamen usque recurret.
Nec illud silentio pretereundum quod in legalis scientie doc-
toribus acri reprehensione et mordaci satira inuenio dignum.
tot enim et tante in dictis et scriptis eorum inueniuntur con-
trarietates. et ipsorum sentencie in tot figuras se protrahent:
ut de illis precise sonuisse uideatur iste uersiculus. quo
teneam nodo mutantem prothea uultus. In aliis ceteris
tolerabilior est error magistrorum. Quod enim dampnum
humano statui comparatur si .v. uniuersalia res esse dicantur
si quodlibet uniuersale est suum singulare. Si nichil esse
uerum de aliquo quidam mentiatur. Si homo et non homo
significant idem. Si ad sortem esse asinum sequatur plat(r)esse
chimeram. Quod preiudicium super hiis humanis rebus
generatur? Sed circa iuris enucleatorem in eodem negocio
aliter scribit .B. aliter .M. non uideo qualiter hoc possit
recipi. saluo iure. Vt ergo eos eorum baculo feriamus. Si
uera est regula iuris que dicit. Quotiens duo inter se repug-
nantia in testamento inueniuntur neutrum ratum est. Simi-
liter quotiens duo sibi reperiuntur contraria neutri fides est
adhibenda. Et hoc dixi salua tamen illius iuris peritissimi
consulti turonensis equiuoci.
Transferamur igitur ad ordinem terciu(m)
Et ad theologos quorum felix studiu(m)
Qui diuinis mancipant corpus et ingenium
Hii sunt imbres celici. dulce stillicidium (120)
Preconantur etenim illius preconium
Cuius laus perficitur ex ore infantium
Hec est sapientia de qua supra dixeram
Duas habens species. spiritum et literam
Litera mortificat. sed secundum alteram (125)
Inuenitur karitas que non agit perperam
Satis quidem rudis est satis <et> inconditus
Intellectus litere si non est expositus . . . . . 86a
Sed si uelis sugere literam medullitus
Balsamum reperies et mel sancti spiritus (130)
Iuxta ripam fluminis denegantis poculum
Sitiuisse legimus israel incredulum
Cum nichil amarius prius esset fluuio
Fit per lignum fluuius dulcis e contrario
Hec sunt uerba litere sed hec expositio (135)
Amara uel aspera fuit legis lectio
Sed minas quas intulit uetus supersticio
Sue Christus expulit crucis beneficio
Dum mortales occulos caligantes uitio
Tersit agnus proprii sanguinis collirio (140)
Panis quo se uoluit helias reficere
Sub fauilla legitur coctus a muliere
Quod si uis cum ionata mel de quercu sugere
Panis de quo loquimur conditur sub cinere
Spiritalis sensus est sub fauilla litere (145)
Isto pane uescitur fidelis ecclesia
Hunc panem conficiunt sacerdotis labia
Dum se transubstantiat ceteris substantia
In ilium quem peperit mater uiri nescia
Hic est panis anime dulcis eucharistia (150)
Quam in crucis clibano coxit christus hostia
Joseph ut se liberet ab amplexu femine
Euasisse legitur proiecto uelamine
Quia saluo penitus et illeso numine
Passa est humanitas asumpta de uirgine (155)
Col. 2:
Vt noui aliquid dicamus quatuor possunt dici hominis genera-
tiones. Prima est cum quis carnali commercio naturalis
interuentu copule generatur. Secunda cum per aquas baptis-
matis regeneratur. Tercia cum post lapsum resurgit per
penitenciam. Quarta cum in generali resurrectione duplicem
accipiet stolam. Prima est ingressus in substanciam. Secunda
egressus a peccato. Tercia regressus ad ueniam. Quarta pro-
gressus in gloriam. Prima conterit culpam. Secunda confert
innocentiam. Tercia reparat gratiam. Quarta ducit in pa-
triam. Prima laboris. Secundo salutis. Tercia reuertentis.
Quarta regnantis. Prima est laboris quoniam auis ad uolatum
nascitur, et homo ad laborem. Secunda salutis quia qui cre-
diderit et baptizatus fuerit saluus erit. Tercia est reuertentis
quia in p(a)' diii' dicit propheta. Reuertimini in toto corde uestro
in ie. et fle. Quarta regnantis quia dicturus est dominus beatis.
Venite benedicti patris mei etc. Ite[rum] prima promittit mun-
dum. Secunda celum. Tercia repromittit. Quarta soluit.
Prima incarcerat spiritum. Secunda spoliat egiptum. Tercia
resuscitat lazarum. Quarta uocat ad conuiuium. Prima
secunda et quarta non iteratur. Tercia uero non solum non
iteratur sed etiam in quolibet iusto septies in die celebratur.
Justus enim in die septies cadit et resurgit. Verum ne pro-
lixitas fastidiose absinthio diuini mellitus sapor eloquii euan-
escat in amarum apocopandus est sermo.

5. In another hand, a good deal later.
Extracts from Claudius super Matheum lib. iii. cap. xiii. . . . . . 86b
and notes on Judas and the Eucharist.

III.
6. Summa Raymundi: small hand . . . . . 87
Quoniam ut ait Ieronimus. Secunda post naufragium tabula
Lib. II. 102b. III. 116.
f. 140 is an inserted leaf. Ends 148a: percipite regnum.
Amen.
148b blank.

IV.
7. (De significationibus quorundam verborum in scriptura) . . . . . 149
List of headings. Angelus-Zona.
Two notes:
a) Nota quod angeli in libris laicorum exarentur inberbes
quales apparuerunt mulieribus etc. . . . . . 150
b) Ale cherubin. Prima ala confesio
Prol. Quisquis ad sacre scripture noticiam desideret peruenire . . . . . 150b
- que prius dicta sunt latine exponunt.
[Anonymous annotation: ? by Alan of Lille (Alanus de Insulis)]
Text. Angelus est christus uel spiritus sanctus . . . . . 151
ending (Zona): quod finaliter paratus fuit ad malum.
Also in MS 24 II.
Notes and distinctions, including gloss on 2, 3 John, Jude, and . . . . . 183
parts of Rev. i-iii (184).

V.
8. Sermons. Single lines: mostly short, on miscellaneous texts . . . . . 185
Descendi in ortum meum
The last is: Circumdederunt me gemitus mortis
- iuxta illud: omnia pretereunt prefer amare deum.

9. De signif. verborum in scriptura . . . . . 192
Angelus. purus in natura reconciliator.
Ends (Ventilabrum): Nam muscas abicit. mouet aera. temperat
estum.
In another hand follow notes from Augustine . . . . . 196b

VI.
10. (Concordantiae): 4 columns . . . . . 197
Rubric: Predicator primo habeat uerbum dei in aure (ore)
secundo in corde etc.
Iacobus. primo. sit omnis homo uelox
It is a collection of texts under various headings, not alpha-
betical, and ends 203b.
On the following leaves are pencil notes. One is:
Neiuim U Donevaldus uenator de uilla ... beati f...fil (?) Rogeri
de gafin de iii (?) c°noc' psal. ......auen' eidem Rogero / Johannes
de Villa helie ep de g...... ut dicitur ....
This suggests to me that the book was once in Ireland.
FindingAidsCatalogue description based on M. R. James, 'A Descriptive Catalogue of the Manuscripts in the Library of Lambeth Palace: The Mediaeval Manuscripts' (Cambridge, 1932)
Also referred to in O.S. Pickering & V.M. O'Mara, 'The Index of Middle English Prose: handlist 13. Manuscripts in Lambeth Palace Library including those formerly in Sion College Library' (1999)
PhysicalDescriptionVellum, 8 5/8 x 5 3/4, several portions, single and double columns, very closely written: all in good hands of cent. xiii (not late).
Calf binding, pr. 1s. 8d.
Collation: a(2) 1(12)-4(12) (wants 11, 12: 10 a half leaf) | 5(12)-7(12) (wants 12) | 8(6) (1 canc.) || 9(12) 10(12) (+ 1) 11(12) (9 and 12 canc.?) 12(8) 13(10) (+ a slip) 14(12) (9-12 canc.) || 15(14) 16(13) 17(10) || 18(8) 19(8) 20(6) (wants 6).
CustodialHistoryFrom Lanthony. The table of contents is in the usual xvth-cent. hand:
In isto vol. cont. sermones valde utiles
Item summa mag. w. de montibus
Item tract. mag. will(i) mesel de vij artibus
Item summa Raymundi
Item significationes diuersorum verborum prout intelliguntur in sacra scriptura sec. ord. alphabeti
Item notabilia cum aliis interpretacionibus sec. ord. alph.
Item concordancie
On the same page is the name Morganus.
See also Description field.

Sheldon catalogue (Lambeth Palace Library LR/F/5, LR/F/6, MS 1047) shelfmark: F. 16
Former Cambridge shelfmark: I. [theta]. 18 (see published catalogue by M. R. James and Concordance IV in N. R. Ker, 'Archbishop Sancroft's Rearrangement of the Manuscripts of Lambeth Palace', in E. G. W. Bill, 'A Catalogue of Manuscripts in Lambeth Palace Library MSS. 1222-1860', Oxford, 1972).
Later shelfmark: quarto 100
CopiesMicrofilm: Lambeth Palace Library MS Film 1285

Available from World Microfilms Publications:
"Lambeth Palace Library: The Mediaeval Manuscripts" Section IV. Humanistic Studies. Reel 25 (with MSS. 386, 389)
RelatedMaterialMSS 24, 388 (see Description field).
PublnNoteSee Description field.
K. Bennett, 'The Book Collections of Llanthony Priory from Foundation until Dissolution (c. 1100-1538)', Thesis submitted for the degree of Ph.D. in the School of History at the University of Kent (2007) [H5183.1L52].
Morgan, Nigel and Thomson, Rodney M. (eds.) 'The Cambridge History of the Book in Britain, Volume II 1100-1400' (Cambridge University Press, 2008) [Lambeth Palace Library Z4.C4]
Oxford Medieval Texts: Letters of Anselm, Archbishop of Canterbury volume I, the Bec letters (Clarendon Press, 2019) [Lambeth Palace Library H5198.A6N5]

Show related Persons records.

Related name records
CodeNameDates
GB/109/16742Llanthony Secunda Priory; 1136-1539; Augustinian religious house1136-1539
GB/109/18802Walter of Châtillon (fl. late 12th century); poet and theologianfl. late 12th century
GB/109/18810Morgan of Carmarthen (fl. 15th century); Augustinian canonfl. 15th century
GB/109/18973Wetheringsett; Richard (fl. c.1200-c.1230); churchman and theologianfl. c.1200-c.1230
    Powered by CalmView© 2008-2022